monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 182, 2
Unde omnis cibus ita saliri debet, ut cibus saporem plus habeat, quam sal in eo sentiatur. Sal autem super ignem assus sanabilior est, quam sal crudus, quia humiditas quae in eo fuit exsiccata est; et si homo eum in pane aut cum quolibet cibo moderate comedit, bonum et sanum ei est.